Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[7] Ideo pueris et sententias ediscendas damus et has quas Graeci chrias vocant, quia conplecti illas puerilis animus potest, qui plus adhuc non capit. Certi profectus viro captare flosculos turpe est et fulcire se notissimis ac paucissimis vocibus et memoria stare; sibi iam innitatur. Dicat ista, non teneat. Turpe est enim seni aut prospicienti senectutem ex [p. 238] commentario sapere. " Hoc Zenon dixit"; tu quid ? " Hoc Cleanthes"; tu quid ? Quousque sub alio moveris ? Impera et dic, quod memoriae tradatur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.